Latin
ILTVRN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 69
Unproofread scanNot analysed yet
Idem contingeret, si sublata Solis virtute, solius Lunae arbitrio terra relinqueretur; pris siquidem virtutis eius efficacia in tantun copia exuberaret, vt totam terram humidi illuuione suffocatam destrueret; Vt vel hinc admirabilis diui- Luna, Terra, Sol, se mutuis nae prouidentiae ratio vel maximè elucescat, quae viribus affihosce tres globos, Solem, Lunam, Terram eo artifi- ciunt. cio disposuit, vt vno horum trium deficiente, reliqua interire necesse sit; eo enim naturae fine constituti sunt, vt mutuò sese ex reciproco influxu foueant, Sol Lunam &Terram, Terra Solem &Lunam, Luna Solem &Terram, quod &de reliquis corporibus mundanis dictum sit, vt in sequentibus prolixiùs à la anime describetur. Theodid: Cepi omnia, &fun mi mei voluptate didici admirabilem diuinae prouidentiae dispositionem in magno huius Mundani globi aj paratu; Sed ô dulcissime Cosmiel, exponas quaeso modò, qui, sibi velint illę maculae, quas tantopere semper ex terrae superficie tubi coelestis subsidio intuitus obstupui? Cosmiel, faciam quod petis, &quidem eo ordine, quo variorum Astronomorum selenographia eas affabrè in charta designauit: Et ecce de repente translatus fui in montium altissimis iugis coronatam congeriem; montes ex saxo candido &splendenti videbantur à natura dispositi, &in varias plicas radiorum ad instar dispertiti, insulam quandam ingentem constituebant, Oceano Lunari intantem. Cosmiel. Vide hanc rer faciem? Theodid: video, &vix spiritum prae admiratione traho.