# Itinerarium exstaticum 69

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILTVRN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/69

Idem contingeret, si sublata Solis virtute, solius Lunae arbitrio terra relinqueretur; pris siquidem virtutis eius efficacia in tantun copia exuberaret, vt totam terram humidi illuuione suffocatam destrueret; Vt vel hinc admirabilis diui- Luna, Terra, Sol, se mutuis nae prouidentiae ratio vel maximè elucescat, quae viribus affihosce tres globos, Solem, Lunam, Terram eo artifi- ciunt. cio disposuit, vt vno horum trium deficiente, reliqua interire necesse sit; eo enim naturae fine constituti sunt, vt mutuò sese ex reciproco influxu foueant, Sol Lunam & Terram, Terra Solem & Lunam, Luna Solem & Terram, quod & de reliquis corporibus mundanis dictum sit, vt in sequentibus prolixiùs à la anime describetur. Theodid: Cepi omnia, & fun mi mei voluptate didici admirabilem diuinae prouidentiae dispositionem in magno huius Mundani globi aj paratu; Sed ô dulcissime Cosmiel, exponas quaeso modò, qui, sibi velint illę maculae, quas tantopere semper ex terrae superficie tubi coelestis subsidio intuitus obstupui? Cosmiel, faciam quod petis, & quidem eo ordine, quo variorum Astronomorum selenographia eas affabrè in charta designauit: Et ecce de repente translatus fui in montium altissimis iugis coronatam congeriem; montes ex saxo candido & splendenti videbantur à natura dispositi, & in varias plicas radiorum ad instar dispertiti, insulam quandam ingentem constituebant, Oceano Lunari intantem. Cosmiel. Vide hanc rer faciem? Theodid: video, & vix spiritum prae admiratione traho.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
