# Itinerarium exstaticum 71

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILTVRN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/71

Tota haec, quam vides lucidarum plagarum farrago, insulae sunt in Ocean Lunari constitutae ex candido & splendenti saxo e proprio ab Opifice rerum omnium compactae; vides hic terras magna intercapedine in medio Lunae disco exporrectas, quas Astronomi nostri, nu dignitatis, modò sanitatis terram nuncupant? vides terram honorum; aut vt alijs placet, terram dignilongè latèque e tatis circa limbum Lunarem sam? vides aliam terrae intercaped nem, quam alij terram pacis, alij vitae appellant? Theodid: video; sed quaeso quid illa omnia notant? Cosmiel. Scias totum Lunare corpus occulta Dei prouidentia ita compositum esse, vt non secus ac terrenus globus, partim ex aquea mole, partim ex firma materia opacae & durae substantia, ita & Lunare corpus constituatur. Vides profundissimas hic valles, altiss Montes, Valmontium nullo humano vestigio tritorum iuga? vi. les & vmbrae Lunarium des vmbras, quas à se densissimas proijciunt? Theodid: montium. video & quidem omnia maiora, quàm vnquam in terrestri superficie me vidisse memini; Sed ad quid quaeso tam enormis & exorbitantis scabritiei com positio? quid lucidissimae illae plagae, quas radiare video in medio continentium sine numero, & sine ordine sparsas? Cosmiel, ad primum quod attinet, scias totam hanc Lunaris corporis scabritiem eo fine ine ab Authore naturae o , vt radij Solis variè in ter tot tantosque montium anfractus reflexi, aëris Lunaris calorem intenderent, aëris verò calor mari Lunari con punicaretur, atque adeò huius caloris vi & efficacia totius Lunaris globi profluuiu Cur Lunaris globus, tam seu vis in uxiua in globi terrestris emolumentum inaequalis & scabritie perpetuò excitaretur; quod nulla ratione fieret, si plenus.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
