Latin
TITUTUL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 85
Unproofread scanNot analysed yet
Habet itaque hic Lunaris globus suum proprium centrum adeo constans &stabile, vt potiùs necesse sit Mundi machinam dissolui, quàm vt illa à lege sibi dictata, deficiat; si enim Pars Lunae Lunaris corporis, cui insistis partem auulsam in aliud auulsa &in terram delata, Mundi corpus globumque deferas, scias ita illam sui in Lunam centri tenacem esse, vt nullibi consistere possit, nisi rediret. in naturae suae appropriato centro, quod solum appetit, ad quo d solum confluit tanquam pars ad totum sympathicum, tanquam ad totum sibi homogeneum &similare; &quod de Lunari globo dicimi illud de quouis alio corpore globoque mundano intelligas velim: sed exemplum tibi dabo, vt quae dixi, faciliùs capias. Humanum corpus constat septem principalibus visceribus cerebro, corde, stomacho, Comparatio microcosmi hepate, renibus, liene, vesica; Iam certum est vnum cum megaquodque dictorum membrorum id sibi peculiare cosmo.