Latin
TITUTUL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: Sed quid rogo tot montes, valles &scopuli indicant, in quem finem ab Auctore naturae conditi sunt? Cosmiel, finis horum omnium à Quid calor in Luna efficiat. natura institutus est, vt radij solares in tot moni concaua parietesque illapsi raeter lucem, calorem varia quoque &multiplici reflexione intenderent, is Lunae, quàm telluri necessar quem non mi ia caloris efficacia esse scias; hinc enim sit, vt intensissi uniLunaris globus calefactus, calorem mari suo com cet; mare vero Lunare nimia aestus vi rarefactu diùs dilatatumque vim influxiuam Lunae com terreno corpori distribuat. Quod vt meliùs intelligas, scias velim, nullum in mundana machina corpus esse, quod praeter lucem, non peculiaribus quoque virtutibus &proprietatibus imbutum sit, quae quidem vti ab Opifice sapientissimo corporibus ab oriVirtus Lunae gine Mundi insitae sunt, ita illas in terrenum mun- appropriata quaenam. dum, ob quem omnia condita sunt, influere non cessant; quia verò hae virtutes in corporibus suis sine calore torpidae &veluti mortuae remanent; hinc Sol Mundi vita, potenti virtutis suae calefactiuae efficacia, in Lunari corpore earundem capaci vim latentem exsuscitat, qua excitata dilatataque vis Lunae in terrenum Mundum diffusa, suos tandem fines, ob quos condita est, assequitur. Nouisti, quantam