Latin
INETEN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd vti olim, ita &hisce vltimis potissimùm seculis magno mortalium stupore euenit. Nihil vnquam venerabilis antiquitas de noui Orbis in rerum natura existentia norat, nihil de vasta Oceani circa terrarum Orbem diffusione; nihil de Antichionum statu compererat; cum ecce Deus Opt: Max: post expleta inscrutabilis consilij sui tempora nouum nobis Mundi theatrum, tanta exoticarum rerum varietate, quantam cum admiratione ex Historicorum noui Orbis monimentis legimus, refertum aperuit quas si Veteribus quispiam enarrasset, eas non dicam inter historias verosimiles, sed puras putas inter fabulas &anilia deliramenta haud dubiè censuissent. Non stetit hic diuinae benignitatis lusus, dum non ita longo annorum interuallo post noui Orbis detectionem, nouum nobis Caelestium spectaculorum theatrum expandit, inaudita omnibus retrò seculis coelesti tubi beneficio reuelauit. Mundanae machinae fabrica ab immemorabili hucusque tempore externum tantùm faciei suae decorem hominibus ostenderat, modò verò aperto cortice nucleum detexit, apertisque claustris interiorem rerum statum, rotarum situm, dispositionem, proportionemque, globorum quoque compositionem, centrorum officia, materiae &formae quibus singula componunectorem.