Latin
101.1 to 101.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuisse autem aperturan hujus subterraneae regionis vadè notabilem &iuxta dorsum montium in longum exporrectam veri simile est; qua factum est, ut non solum lumen per aliquot horas diei sufficiens nancisceretur, sed &jam extrinseco calore sese insinuante, terra subterranea graminibus leguminibusque apta redderetur: Nam &fabas ibidem olerumque nutrimenta provenisse suprà visum fuit: neque deerant hîc fontes, neque pisces ex subterraneo flumine, qui bus Subterraneum Mundum scatere alibi ostendimus; neque ignis defuisse videtur cum ignitabulis secum allatis, eum DEO utique sic dirigente, facilè ignem excitare potuerunt, ac deficiente fomite facile ex quacunque materia combustibili, uti natura in hujusmodi casibus ingenio maxime pollet novum fomitem, ad tam necessarii elementi usum praepararent. Tradit Haython in Histo ria Tartarorum; In Megrelia &intra Caspio &Caucaseos montes, valles ita profundas re periri, ut Sol fundum eorum nunquam pene tret, adeoque perpetuò crepusculinum etiam in meridie tempus ibi vigeat, arboribus tamen, herbis, plantis rivisque abundare, &ab hominibus etiam ibidem habitatas: Similis quoque nostris hisce hominibus regio intra altissimorum montium parietes conclusa, ex qua exitus non daretur, obtingere potuit. Quaeritur Tertiò. Quaenam ignota illa materia, qua vestiti fuerunt supramemorati pueri, fuerit? Respondeo, vel pecudum pel libus, vel alia quapiam materia in subterraneo illo territorio proveniente vestitos fuisse: Nam quemadmodum de quodam Indiae po pulo legimus, illos filamentis radicum con tortis vestes suas praeparare, alios ex musco parietibus innato, alios ex cuticula quadam ubtili &tenaci, quae scopulorum rupiumque parietibus adnasci solet, alios ex subtili fruticum cortice similibusque; quae DEUS miseris in tanta necessitate constitutis pro sua infinita bonitate &misericordia suggerere non omittit, &hujusmodi dictos subterraneos homines vestitos fuisse asserimus. Quaeritur Quartò. Undenam viriditas illa corporum provenerit? Dico, illam prove nisse ex nativa loci humiditate, &humido, quo fruebantur, herbarum succo: Sunt enim, uti experientia docet, in abditis antris humidis plerumque muri omnes viridi quodam colore imbuti, quae in dicta regione in corpus quoque redundabant, multum ad id con currente humidissima ciborum constitutione unde statim ac usitatis cibis in regione superterranea usi fuerunt, viridis iste color sensim in naturalem mutatus fuisse dicitur. Quaeritur Quintò. Quomodò in loco tanta humiditatis intemperie tanto tempore habitare potuerint.