# Mundus subterraneus 11.1-2-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 11.1 to 11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11.1-2

Quare ad varietatem colorum constituendam, Natura alios tres, flavum, rubrum & caeruleum constituit, ex quorum mistura cumprimis, omnes reliqui intermedii, quorum non est numerus, ut postea ostendemus, constituuntur; quae mixturae, uti nulli non notae sunt, & in omnibus ferè Authoribus reperiuntur, & nos in Arte magna Lucis & Umbrae, & Musurgia fusè de iis egerimus, ita reiterandas non duxi. Cum hoc loco solummodò instituti nostri ratio figatur, undè colores in tanta diversitate lapidum nascantur, & primùm quidem in opacis corporibus, siquidem de diaphanorum colore transparenti non tanta difficultas obveniat, uti postea ostendemus. Dico itaque primò, hosce colores nasci pri-Colores ex salinis cormò, juxta primam suppositionem, ex variis poribus salium, quibus omnia corpora imbuta sunt, sulphuri mixtis nageneribus, unà sulphuri mixtis: quantò enim scuntur. sulphur, unde lapis generatur, fuerit perfectius, defaecatius & purius, tanto color ejus luci erit propior, & consequenter nobiliorem speciem referet, quantò impurius, & maori faecum copiâ refertum, tantò colorem ad nigredinem magis tendentem exhibebit, quia tamen in hac mixtura sales nunquam desunt, illi sanè non obstante sulphure limoso & inquinato, laevorem summum ejusmodi mistis inducunt, tum ob duririem, quam ex salis copia acquirunt, tum ob splendorem, quem salina corpora veluti naturâ sibi insitum habent. Dico secundò, ex spagyrica arte infinitis Spagyrica ars colores experimentis jam dudum innotuit, ex sulphuex sulphure variè per ignem tormentato innumeras re nasci docet. colorum species resultare; undè tanta de cauda pavonis & phoenice fabulantur Alchimistae, tanquam luculentum ad magni operis portum accessus indicium. Quamvis ego hanc colorum diversitatem non tam substantiae sulphuris, quàm salinis corporibus, vitrioli, aluminis, & potissimum salis ammoniaci, quibus turget, adscribendum esse existimem, hujus enim humidum vel ad minimum calorem in innumeros colores vertitur, quemadmodum & sulphur, quod variis ignium tormentis exagitatum, tantas colorum differentias non sortitur, nisi ex sale ammoniaco & vitriolo, quibus saturatur; quos tamen colo-omnes colores ex saquae res non acquirit, nisi ex dictis salibus, e ammoita uti diaphanorum naturam sequuntur niaco & viriolo sulquoque insitum sibi omnium colorum semi phuri mixnarium habent; qui verò ei colores attritis buunt, ex mercurio ei admisto, ii quoque id non nisi ex salibus, quibus totus constat, fieri asserunt, praesertim vitrioli, quod uti easdem cum sulphure vires obtinet, ita quoque cognata esse, & quoad essentiam, quasi eadem, uti oleum sulphuris & Mercurii aperte docent, de quibus alibi: unde ad diversos ignis gradus spiritus salini metallici sublimati nunc nigrum, modò croceum, paulò post ru brum intensum & tandem caeruleum exhibent; idem fit in mercurii sublimatione unà cum sulphure, ex qua cinabrium colorum rubrum suum intensum eliciunt; & in mercurio, prout alia & alia tum salia, tum minera lia adjeceris, diversos colores efficies.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
