# Mundus subterraneus 11.14

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SUPPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/11.14

In plantis quoque idem videre est, quarum partes radici vicinae primùm albo, deindè subviridi, tandem incenso virore florescunt, donec succo consumpto autumnali tempore tandem in flavedinem degenerent, quae omnia ex humidi & calidi subtilitate aut condensatione, variaque humidi radicalis sulphurisque iis appropriati concoctione contingunt. Sed de his suc tempore & loco. Sed haec aliter non se habere, ac diximus, omnia & singula experimentis irrefragabilibus ostendamus. EX PEPlumbum aceto in cerussam convertitur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
