Latin
11.6 to 11.9
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 11.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum in tractatu de salibus haec omnia elucidaverimus &in sequentibus de sulphure quàm amplissimè simus ratiocinaturi, eò Lectorem remitto. His ita praemissis, jam videa mus, unde in lapidibus tanta colorum varietas Certum est, omnes lapides ex quatuor maximè esse constitutos, ex sale, sulphurea gle ba, aqua, spiritu minerali lapidifico &indu rante. Quandocunque ergò corpus ex salis praedominio &sulphuris minima parte con stat, nascetur lapis albi coloris, ut marmora candida: Si verò excrescat, ex praedominio sulphuris adusti &impuri, &terrestribus quis quiliis contaminati, nascetur lapis niger porosus, scaber &tenebrosus: In marmoribus verò ex abundantia salis, uti paulò ante dixi, inde faecatum sulphur concipit insignem illum splendorem nitoremque, quo tantopere delectamur: Si sulphuri major pars vitrioli accedat, nascetur cuprei coloris lapis subrufus qui si aerugini misceatur, fiet lapis viridi colo re imbutus, &sic de caeteris, pro combina tionis dictarum quatuor rerum intervenien tis varietate. Et quoniam magna sulphuris existit diversitas, est quippè aliud sulphur nigrum, cinereum aliud, aliud fulvum, aliud ru bicundum, quae omnia dependent à majori vel minori sulphuris concoctione: per concoctionem enim sulphur depuratur, salina cor pora exaltantur, quae uti per se &suâ natura lucida &diaphana sunt, ita quoque accedente spiritu minerali tingente, quem nos non in congruè sal ammoniacum dicimus, luminis maximè particeps, lapis pro qualitate &quantitate admixti salis &dispositione materiae nunc in hunc, nunc in alium colorem differentem degenerat. In Jaspidibus verò diversicoloribus pro alia &alia dispositione par tium, alium aliumve colorem resultare necesse est, tingente spiritu salis ammoniaci lapidem in eos colores, quos diversarum partium ratio insito sibi magnetismo postulat. Est ita que lapidum chromatismus seu coloratio lapidum nil aliud, quàm diversa sulphuris vi triolo foeti ad diversam temperiem vel ad puritatem impuritatemve reductio, prout sul phur, quod omnibus mineralibus mixtum est diverso modo per calorem purgatur &dispo nitur; sive enim ab igne proprio, quo pollet sive ab externo, aut Vulcanio, vel etiam lu mine suo modo, sulphureae illae partes accen duntur, certè consumptis quisquiliis, salina corpora sive virtutem suam ibidem magneti co quodam confluxu, dum simile sibi simile appetit, exerent, sive alio quovis modo jam manifesta per ignem fieri necesse est, quae cum memorato suprà spiritu variè tingantur varii quoque indè emanabunt colores: quam Chromatismus lavis enim sulphur non sit pars fixa lapidis, sec pidum in ignea &spiritosa; si tamen pura &defaeca quo consistat.