# Mundus subterraneus 111

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, RESOLUTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/111

Quemadmodum igitur res quaedam sunt à tota substantia nobis familiares & amicae, & quasi naturae nostrae conservatrices, ut iunt alimenta naturae nostrae congrua, ita quaedam à tota substantia nobis sunt infestae & inimicae, ut venena; quorum qualitates ideò alii occultas, nos vel formae vel totius substantiae proprietates dicimus: Alimentum enim nos alit ideò, quia nobis tota substantia simile est, haec autem similitudo nec temperamentum est, nec materiarum, sed vel formarum duntaxat, vel horum certè omnium, quam totius substantiae similitudinem appellamus: etsi enim vinum, panis, olus, quoad materiam, alimenta nobis multum dissimilia sint, quoad formam tamen multum nobis familiaria fiunt, & amica, similiaque, eò quod spiritum quendam vitae calorisque in se contineant benignum, spiritibus vitalibus oppidò proportionatum, cujus appulsu spiri tus, calorque noster fovetur sustentaturque, tandemque unà cum alimento, cui inest, in aliti substantiam naturae similitudine conver titur, quod elementaribus primis, seu manifestis qualitatibus adscribi non potest: ergò effectus ille nutritionis necessariò in spiritu seu coelesti illo calore formae congenio constituitur. Undè nihil nos alere potest, nisi & hoc ipsum alatur, sitque vel fuerit aliquando vitâ praeditum; quod mineralibus non convenit: undè pleraque nisi vegetabilibus conungantur, sine nocumento sumi non possunt, cum inanimata sint, nec substent nutritioni. Huic itaque alimentorum substantiae è diametro opponuntur ea, quae deleteria, venenataque totâ substantiâ sunt, eò quod in nobis benignum, & familiare est, virulenta & maligna sua vi, dum omnes humores in sui similitudinem vertere nituntur, penitus corrumpunt, & destruunt; medium locum tenent medicamenta purgantia, quae nobis partim similia, partim dissimilia sunt, quae etsi in alimentum nobis non cedant, nostram tamen naturam non destruunt, sed media quadam via tendunt, uti in sequentibus declarabitur. Sed jam singula hucusque dicta de Sympathia & Antipathia effectus per Quaestiones examinemus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
