Latin
113.1 to 113.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 113.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Consensus &dissensus rerum in similitudine &dissimilitudine consistit. Quomodo Reubarbarum bilem trahat. bique unitam unà cum caeteris faecibus per secessum educit, spiritibus vitalibus in communis hostis expulsionem veluti conspirantibus. Hoc itaque pacto sola simili tudinis proprietate in medicamentis pur gantibus attractio completur, &perficitur quae quidem elementari qualitate quomodo fiat, concipi non potest. Cum enim universum Catharticorum genus calidum sit, certè similitudine pituitam, utpote medicamenti qualitatibus contrariam, trahere non posset; sola itaque substantiae simili tudo causa est, cur Reubarbarum bilem, scialappa pituitam, veratrum melancholiam trahat; Unde &choligoga, hydrogoga, melagoga à Medicis vocantur. Vides igi tur, quomodo Agaricus, quamvis naturâ suâ calidum medicamentum, pituitam ta men trahat; quia videlicet qualitate sua bil analoga eam primò movet, haec deinde totum phlegmaticum humorem intus sumptum vehementer instimulat, &attenuando dissolvit, unde bilis humori phlegmatico jam summè attenuato, uti consimili sibi humori in agarico latenti, insito appetitu jungi desiderat, ita quoque hic ab agarico at tractus, copiosi phlegmatis am dissoluti fluorem unà secum per faeces, secessumque transmandat: Latet enim in humore phlegmatico corrupto quidpiam, quod humo ris agarici similitudine naturae respondet, unde ad ejus praesentiam statim, sicuti ad praesentiam magnetis, ferrum derepente agitatur ad unionem. Hoc pacto omnia alexipharmaca humores humani corporis movere censenda sunt. Medicamentum itaque simul ac in stomachum assumptum, &à calore naturali excitatum fuerit, statim in actum prorumpens, ad agendum impellitur, solutisque quasi vinculis evolans, se promit, diffundendoque se, vi res profert novas: Vapor verò ea ipsa facultate medicamenti proditus illinc prosiliens per caecos occultosque meatus omnes corporis recessus quaquaversum effusus ad humorem quidem Naturae inimicum, amicum verò sibi ubi pertige rit, eum acrimonia sua incidit, attenuat que, qua actione uti sibi similem redde re nititur, ita quoque potenter naturam stimulat, atque ad exonerandum percel lit.