# Mundus subterraneus 113.4-7

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 113.4 to 113.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/113.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/113.4

Hinc sit, ut medicamentum, quod in stomacho, intestinisque stabulatur, insita vi, & initâ jam pugnâ, ex una parte consimi lem sibi humorem naturali appetitu alliciat, natura verò ex altera parte inimici hospitis contubernio offensa, stimulataque, eum, qua data porta, non per consue tos tantum meatus, sed per occultos corporis ductus, fibrasque ipsas, quibus corpus pervium est, in intestina derivatum, exturbat. Sed de hisce vide lib. 3. p. 7. Artis Magneticae, ubi omnia quam fulissime tractata reperies. Quartò. Fundatur consensus dissensus dissensus que rerum subinde in differenti climatum consensusque rerum constitutione; quemadmodum enim nor ex diverso omnis fert omnia tellus, ita quoque sul climatum Zona torrida, caeterisque Indiarum, atcoelique situ exurgat. que Americae regionibus diversa producunt Animalia; nostratia illinc translata ferè speciem mutant: Oves gibbosam corporis formam acquirunt, caeterasque metamorphoses, quas alibi recitavimus; quae ferè illinc ad nos deferuntur, pleraque climatis insolentia diu vivere non possunt: nonnulla quoque mox ubi Cancri Tropicum subierint, veluti peregrinâ coeli plagâ offensa, moriuntur. Patiuntur & in America Indigenae certos morbos iis regionibus proprios, quibus exteri nunquam infestantur; filii tamen exterorum, si ibidem nati Causa fuerint, statim iis infestari solent; quae quidem alia de causa non proveniunt, nisi à diverso temperamento, quod coelum differens, diversa victus ratio, alimentorumque differentia in illis producit; unde & de medicamentis iis convenientibus, quae in Europaeis regionibus non reperiuntur, Divinae bonitatis immensitas providit, quibus Ubi mormalis suis mederi solent; Ita sagax natura bus, ib ubique locorum indemnitati hominum con medicasulens, ubi morbus, ibi eidem appropria mentum tum medicamentum deesse noluit. Atque quod mirari satis non possum, vel venena ipsa ex salubribus substantiis produxerit: ita cicuta ex corrupto, & vitiato petroselino, thora ex antora, ex ruta rutam sylvestrem virulentae substantiae, ex olusatro papaver corniculatum pessimae qualitatis & sic de caeteris aliis, originem suam ex una eademque re, sola salubris corruptione interveniente, sortiuntur: adeoque optimi corruptio, vulgari diverbio pessima convincitur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
