Latin
QUAESTIO I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc classem quoque revocantur illa signa, quae foetui imprimuntur; à ma tribus, quorum non est numerus, atque ex vehementi rei, quam appetunt, desiderio, quam picam Latini, κίτταν Graeci vocant nascitur: dum mulier gravida rei habendae cupiditate anxia ubi se fricat, ibi spiritus animalis, phantastica vi excitatus, accurrens id effingit, quod imaginatione conceperat; hinc monstrosorum foetuum origines, hinc pleraeque affectiones, inclinationesque exoticae, quas in nonnullis hominibus comperimus, exsurgunt. Sed de his Lector consulat l. 3. Artis Magneticae, de Ma. gnetismo imaginationis, ubi genuinas hujus modi abditarum rerum rationes deteximus Sextò. Sonus quoque mira quaedam in natura rerum efficit; ut dum chorda tensa aliam aequitensam intactam movet: sed &fistularum sonus aliam quamcunque rem sibi proportionatam, ut statuas in Ecclesia, can delabra, similiaque, ad prodigium usque movet; Sed cum de hisce in Musurgia nostra ex professo variis in locis egerimus, et Lectorem remitto, ubi omnia sonorum miracula per genuinas causas enodata reperiet. Septimò. Certorum corporum quoad po ros constitutio facit, ut similia in ignem conjecta, calorem non recipiant, quod ho mines causae ignari summe admirantur, de quibus in praecedentibus. Ubi enim per poros angustos igni nullus aditus conceditur, ibi rem frigidam manere necesse est, cum ignis non in superficie, sed in intima substantia receptus calorem efficiat, undè quam vis calor in extrinseca superficie nonnihi agat, frigus tamen intus latens virtute sua mox si quidpiam exterius caloris produ ctum fuerit, è vestigio tanquam sibi contrarium destruit, uti de Adamante fieri re ferunt.