Latin
PROPOSITIO V
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. Animalia quadrupedia progredi non possunt, nisi sub perpetuo lineae directionis fulcimento. Ti in omnibus aliis, ita in animalium motu progressivo mira elucet naturae provi. dentia, dum quadrupedia ita constituit, ut impossibile sit, illa progredi, nisi per diagona lem pedum progressum. Explico rem sequenti Figura. Sint quatuor pedes animalis ABCD; anteriores bini AB, posteriores CD. Dico animal procedere non posse, binis pedibus unius lateris BD, vel AC simul sublatis: quia hoc pacto linea directionis EF non congruit Centro gravitatis dicti animalis, quod in animali consistente reperitur in puncto G. praetereà cùm latus EBF D elevatum praeponderet lateri AECF, animal necessariò cadet; quare mirâ naturae sagacitate factum est, ut quo semper pedes diagonaliter oppositi vel plano insistant, vel eleventur cujusmodi sunt AD, vel CB, hoc enim pacto animal perfectè ex aequiponderantia partium CBD, &,ABC, juxta Centrum gra vitatis G, &lineam directionis EF, libratur, atque adeo sine ullo casûs metu procedit. Videntur hic in Romano Capitolio bini equi ingentes, scalarum summitati imminentes, ex albo marmore elaborati, quorum qui ascendentibus ad dextram est, binos laterales pedes elevatos habet, alios binos laterales abaco insistentes, quod magnam Sculptoris imperitiam arguit, cùm ex praedictis fieri non possit, ut equus, vel quodvis aliud animal, simul &eodem tempore ejusdem lateris binos pedes sine casu elevet; Si itaque naturam observasset, duos diagonaliter oppositos pedes elevare debuisset, interim resi quis abaco insistentibus, uti factum est in Antonini Imperatoris equo aeneo infidentis simulacro in Capitolii area, summa omnium admiratione spectabili, in quo artifex majori judicio est usus, dum equum gradientem ita ad naturae exemplar formavit, ut bini pedes diagonaliter oppositi tantùm erigantur, reliquis abaco insistentibus. Quae hîc ex occasione apponenda duxi, ut quanto Architectis, Scuiptoribus, similibusque artificibus in natura exhibenda, judicio opus sit, appareat.