# Mundus subterraneus 123.6-8

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 123.6 to 123.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/123.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/123.6

Re spondeo; id frigidum esse tactu, negari non posse, sed eo modo, quo piper etiam aestivo tempore frigidum est, quantumvis ex se, & sua natura calidissimum sit. Iterum dices. Argentum vivum humidum, & frigidum est actu; Ergò frigus ei inesse, ne gare non possumus. Respondeo; illud nor esse formaliter humidum aqueum, sed ex pinguedinis sulphureae à natura ei insita fluxibilitate promanare, undè nulli rei adhaeret, neque ut humidum elementare defluit, sed partes partibus ita connectit, ut quamvis separatae, nulla tamen vel minima particula perdatur, sed in globulo protinus convoluta, conservationi suae unicè studeat: Omnis autem pinguedo non frigidarum, sed calidarum, inflammabiliumque rerum numero adscribitur. Hinc patet, omnia venena, quae ex dictis participant, sive ex vegetabilium sive animalium familia sint, vel calido- sicca, vel humido calida esse, non elementari qualitate, sed specifica quadam virtute talia. Calidosicca, cujusmodi nonnulla venena sunt, ab gnis adustione veneni robur acquirunt; humido calida verò ab ignea quadam vi, qua pingue, & biuminosum imbuitur. Frigidum verò & humidum elementare, uti ex elementari contrarietate oriuntur, ita in venenis efficaciam operandi habere non possunt, neque symptomatum in intoxicatis effectum praestare; quamvis tamen non negem, ex elementaribus qualitatibus subinde remotè per secundas, & tertias qualitates sub certa combinatione coalitas, specificam qualitatem ex combinatione mixti suboriri, & consequenter occulta quadam vi vel sympathiam vel antipathiam fundare posse virulentum effectum.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
