Latin
SECTIO
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 126
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus rei causam cum examinassent, invenerunt tandem, Nautas ex fumantibus Rhododendri (quod virulentissimum fruticis genus est) sarmentis dicta symptomata incurrisse: flores habet aspectu jucundissimos, albos, rubrosque, tantae tamen virulentiae, ut si in cisterna conjiciantur, integrae alicui communitati exi tium creare possint. Audivi à Nautis &piscatoribus, nonnullos fuisse, qui aridis cicutae stolonibus pisces infixos cum torruissent, quotquot ex iis postea comedissent, variis sym ptomatum tormentis tandem extinctos fuis se; Ignis enim venenum sub stolonibus cicutaceis latens exstimulat, suscitatque; hoc verò excitatum, illud piscium pulpae communicat, piscis verò eo intoxicatus &hominem intoxicare necesse est. Quantum Lithanthracum vapor ab igne excitatus assidentibus noceat, Leodienses, aliique, qui hujusmodi fossilibus carbonibus ignem extruunt, fatentur. Quàm facile suffocent hominem carbones in loco clausi succensi, aut cerae vapor, innumera exempla docent. Non dicam hic de iis, qui Alchimicis operationibus operam dant, quàm saeva subinde ex spiritibus metal licis symptomata incurrant, nisi summâ cautelâ, &optimè armati, operationes peragant. Certè plerosque vel phtisi, vel atrophia, aut paralysi tandem extingui, experientia docuit; de quibus alibi fusiùs. Ignis itaque summoperè nocere potest. Novi pictores, qui, eò quod inter pingendum penicillum auripigmento infectum, ore ex mala consuetudine diutius detinuissent, horrendos, &planè exitiale morbos incurrerint Secundò procedo ad Aërem, qui quot, quantosque venenosae sobolis foetus in nobis pariat, epidemici morbi, &pestilentia sat de monstrant, de quibus cum in Scrutinio physico medico ex professo egerimus, eò Lectorem remitto; ubi reperiet, nihil aëre venenosis im pressionibus opportunius esse posse; cum quic quid ex terra virulentum, deleteriumque ex halat, id immediatè aëri communicetur, quem cum perpetuò spirare, &respirare cogamur tot necessario in nobis diversa morborum malignorum genera fundantur, quot diversorum venenatorum vaporum differentes spe cies sunt. Quae verò aërem inficere suo vapore solent, ad sex ferè capita revocantur; &sunt primò Aquae stagnantes, ranis, serpenti bus, variisque insectis pestiseris scatentes. Secundò. Loca sulphureis, aut Arsenicalibus vaporibus, caeterisque noxiis mineralium halitibus referta. Tertiò. Loca, quae morticiniorum, cadaverumque virulenta putredine squalent. Quartò, quae noxiis ventorum flatibus exposita sunt. Quintò, ubi copiosa ve neficarum plantarum, uti Napelli, cicutae, hyoscyami, veratri, solani, stramonii, propage viget: hae siquidem Solis percussae radiis in vaporem resolutae, eo aërem mirificè inficiunt, praesertim, si post occasum Solis, hujusmodi loca adeantur.