Latin
127.1 to 127.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 127.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Causam eandem esse pu to cum ea, quam in Sinu Cambaiae descripsimus, fundi videlicet maritimi declivitatem ceu abyssum quandam, per quam mare sese in interiora Montium ad lacus &flumina constituenda exonerat. Hanc autem subma rinam vallem divaricari ex una parte versus Ostia Indi, ubi cum valle Terrena fluminis continuatur; Indum enim per profundissimas valles inter praeruptos Montium scopu los currere, notius est, quàm ut dici debeat Ex altera parte, uti Mappa monstrat ex G in E. usque in Sinum Persicum secedere, quod etiam ex fluxu maris perpetuò in dictas pla gas nitente, innotescit. Sinum Persicum abyssis refertum, &per subterraneum meatum juxta Lossandam promontorium Mari Caspio correspondere, in Tertio Libro fusè ostendimus. Certum est Oceanum Indicum uti impetuoso motu intra hoc mare irruit, ita saevissimas quoque &inevitabiles tempestates ex fluctuum inconstantia &varia Currentium nunc huc, nunc illuc repercussorum circulatione, excitare, quotidiana penè naufra gia sat testantur, uti mihi oretenus tum NOstri Patres, tum alii, qui hoc mare non semel sulcarant, narrarunt; hi unanimi consensu dicunt, hoc mare tum ob inscrutabilem pro funditatem abyssum potius, quàm mare dici debere, tum ob vortices, quos continuò agi tat, subterraneis meatibus refertum. Accedunt hisce Tygris &Euphrates amnes vastissimi, qui iuxta Babylonem amico confluxu juncti, dum juxta Bassoram sese in hunc Sinum summo aquarum incremento per multiplicia ostia exonerant, fieri non potest, quin ingentes commotiones suscitent. Sed de hoc Quare ad Mari alibi in hoc opere pluribus instituti nostri filum revertamur. Duo deinceps novi in hoc Indico Oceano Currentes occurrunt, unus ex Cambaiae angulo resultans iter suum dirigit versus Littora Africae, ubi torrentis instar partim in Mare rubrum, partim ad littora Africae continuato fluxu per Canalem, Africam inter &Insulam S. Laurentii interjectum, veluti ex monte quodam in profundam vallem labens, eos ibi tum aestus, tum procellas excitat, quales nullo non tempore suo damno Nautae experti sunt: haec enim plaga uti scopulis &syrtibus intricata est, ita naufragiorum frequentia non exiguam sibi infamiam peperit, verè horror Nautarum.