Latin
131.5 to 131.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 131.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae eadem confirmat Olaus Magnu in l. 6. Septent. Histor. cap. 6. de Lupo Marino sive Phoca. Similia exempla in variis animalium oculis, quae ad Lunae incrementa aut decremen ta crescunt &decrescunt, Authores producunt; De quibus omnibus cum uberrimè in Libro III. de Arte Magnetica Parte V. C. IV. ege rimus, eò Lectorem remittimus, ubi admiranda quaedam arcana, quae ad nostrum propositum plurimum faciunt, tam in lapidibus, quàm plantis &animalibus Lector reperiet. Exposita itaque qualitate Lunari, qua miros illos affluxus &defluxus effectus praestat in mari, jam quoque, quomodò Luna dum premit mare, dicta incrementa &decrementa perficiat, tempus est ut demonstremus. Sit Horizon Astronomicus in Figura. Linea meridiana seu verticalis XH; sit praeterea aquae globosa superficies TAVO; qua drantes Terrae AV &OT Orientales, ille quidem nocturnus hic diurnus; quadrantes verò Occidentales AO, &TV. Luna verò in puncto X Indicis quacunque hora Terraquei globi superficiem feriat. Dico superficiem maritimam EQVY in ovalem Figuram EQVY abituram, &consequenter fluxum in quadrantibus Terrae fixis AV &OT refluxum in quadrantibus VT &AO secuturum: dimissis enim radiis lunaribus in superficiem maris QEY, mox illud Luna qualitate sua salinitrosa, unà cum facultate sua attenuativa &dilatativa juncta, id tepore illo Lucis Lunaris in omnem partem tumefactum extendet, &haud secus ac lapide quodam in tranquillam aquae superficiem in circulos se ampliabit, majoremque locum quaerens pressa superficies cum eum non inveniat, undis undas trudentibus, resolutisque ex tepore Lunari nitrosis corpusculis violentam quoque maris extensionem, &tumorem versus Y &Q efficiet. Mare ergo radiis Lunae nitrosa illa &salina qualitate imbutis pressum, versus puncta Q &Y, tantò intumescet violentius, quanto potentiori illud aspectu Luna verberaverit: Coacervatâ verò aquâ in punctis Q &Y, necessariò illae in E diminutae decrescent, eò quod aquae jam affluxu suo evacuatae in tumores Q &Y recesserint; sed &aquae contractae in V, pariter deficient, oppositae puncto E; eò quod aqua partim ob Lunaris luminis absentiam à virtute tumefactiva Lunae remotior, condensata, partim à Solis radiis attracta diminutaque in naturalem sese statum receperit; atque adeò non secus ac in puncto T, paucior minorque appareat; &uti haec duo opposita puncta cursum Lunae perpetuo sequuntur, ita necessario quoque duo aquarum circa globosam maris superficiem tumores successive &perpetuo consequentur.