# Mundus subterraneus 131.9

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/131.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/131.9

Hinc ut modus in mari concitando Lunae exactius appareat, Terraqueum globum per circulum AOTV minimum immobilem & fixum indigitavimus, Ovalem verò Figuram EYVQ, quae tumores maris exhibet, brachiolo N Lunae X, exhibuimus, quem si circumduxeris, videbis oculari quadam demonstratione, quomodo in diversis Regionibus mare paulatim crescat, paulatim decrescat in oppositis locis. Apparet quoque, quomodo tumores aquae Q & YLunae motum circa Terraqueum Globum sequantur. Quae ita geant. In gratiam tamen Lectoris uno atque clara sunt, ut ulteriori expositione non indi- altero exemplo id declaremus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
