# Mundus subterraneus 136-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SUPPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/136-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/136-3

semper constanti & invariabili ordinis lege sese habiturum; si quae tamen foret motûs vi Lunae ex Oriente in Occidentem motae diversitas, illa ventis potius, quàm Lunae, maris zed by gle ris affluxum aut defluxum vel impedientibus, vel in alias & alias partes divellentibus ad scribenda foret Sit Insula A sub Aequinoctiali posita, & unica in Mundo; Luna verò sit in V vel e, ibique normaliter premat subjectam sibi superficiem maris, quae in tumores undique & undique accumulata, haud secus ac in stagnum quodpiam lapis conjectus majores semper & majores undarum diffusiones usque ad littora BCDEF, explicavit, & aqua quidem ad littus D, rectà illisa incrementum ex horarum ostenderet; In littus verò C & E obliquè illisa, ibidem totidem horis incrementum faceret; in littoribus verò concavis B & F, obliquissimè illisa circulares faceret reflexiones.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
