# Mundus subterraneus 137

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, SUPPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/137

Pari pacto Luna in Tropicis O & N constituta, alias & alias illisiones aqua rum causabit in littoribus, uti linea OG, OC, OD, OE, OF, quae undarum cursum indigitant. Simili modo, Sole in Tropico NF constituto, in dictis littoribus FEDCB alias & alias illisiones produceret, quod & de omnibus & de singulis parallelis Zonae torridae, in quibus Luna pro tempore existit, intelligendum est. Luna iterum in loco X constituta, mari intermedio ad littora YZQ prioribus opposita dispulso, ibidem novum incrementum ostenderet, in oppositis vero decrementum moliretur, & hoc semper sex horarum spacio, constanti & immutabili na turae lege, nisi à ventorum flatibus, uti dixi, impediretur. Si enim Boreas spiraverit, Currentes maris à Luna concitati versus Au strum dispellerentur; è contra Austro spirante versus Boream. Luna verò in L & S constituta versus littora YZQ, novos aquarum incremento assultus parabit, & qua proportione crescet hic mare, ea in oppositis littoribus decrescet. Vides igitur in hac Figura, aquas se dilatare ad pressionem Lunae, iuxta ventorum Rhombos in pyxide Magnetica dispositos, & juxta respectum, quem ad littora nabent, & Figura hîc posita luculenter demonstrat.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
