Latin
CAPUT V
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 138-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum omnia uberrimè In Arte Magnetica l. 3. exposuerimus, eò Lectorem remittimus. Quomodo tamen ignis beneficio venena corrigenda sint, paucis non tam explico, quam innuo. Ignis beneficio venena in salutifera medicamenta reduci posse, nemo ignorat: Non rarò tamen alia quoque corrigentia necessaria sunt, non tantum ut venenositatem exuant, sed ut partes, ad quas appellunt, aut inossense permeent, aut ianguidior purgandi vis excitetur, aut effraenis cohibeatur. Esula lacte caprino. Colocynthis &elaterium, succo cydoniorum, oleo amygdalorum, butyro. Helleborus niger, vino generosissimo, Cauario, seu Maivatico. Scammonii lenta &viscosa maliCorrigungnitas, imbibitione succi rosatur &erum pallidarum, &oleo vimendantrioli. tur. Sic Antimonium sale marino in mortario ligneo. Opii malignitas, quae à proprio sulphure emanat, aceto vini, Sulphur per ceram purgatur. Mercurius sublimatus cum sale fuso. Mira sanè traduntur de venenosa planta Americae, quam Mandioccam alii Hyuccam vocant; succus hujus radicis primò expressus adeò perniciosus, virosusque est, ut qui eum sumpserit, sine ullo remedio perire necesse sit; si verò secundo caloris gradu coquatur, jam perlito veneno, acetum fit acerrimum omnibus ssibus aptum; si verò ulterius concoquatur, in melleam prorsus dulcedinem abit: succe verò omni expresso, ex arida radicis massa contusa, &aqua subacta panis pinsitur toti Regioni communis, non indigenis tantùm, sed &exteris; adeoque herba omnium venenosissima ritè praeparata necessarium, salutiferumque alimentum, acetum, mel, pa nem mortalibus praestet. Est &hoc admiratione dignissimum, hujus plantae virulentiam in Hyucca tantùm Insulana, id est, in Cuba &Hispaniola, caeterisque Americae adjacentibus Insulis notari; In continenti verò Novi Regni terra hanc plantam, uti mihi Patres nostri, qui multos annos in dictis locis commorati fuerunt, oretenus retulerunt, totam quantam, sive coctam, sive crudam, sive succulentam, sive aridam, salutiferam esse, &innoxiam prorsus nullo veneni relicto vestigio. Quomodò autem haec planta in Insulis venenosa sit, quomodò in Continenti tota salutifera, exponendum duxi, cum ex hujus assignata ratione facilè in multarum difficultatum solutionem pervenire queamus.