Latin
139.5 to 139.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 139.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum non eodem tempore contingant, sed serius aut tardius pro vario fluctuum maris tum rectorum tum in alios &alios tum Currentes, tum littorum tractus variè reflexorum concursu, certè aestum maris generalem iis in locis non eodem tempore contingere, vel ex dictis luculenter patet. Accedit, quod hi Currentes variè pro vario in Zodiaco Lunae situ mutentur varienturque; Luna siquidem in Tropico ve constituta, &longè à Vertice nostro dissita, mare diverso modo agitat; diverso in Aequinoctiali; diverso in Tropico &nobis viciniori; diverso Soli juncta, alio eidem opposita; alio &alio in quadraturis posita. Ratio Quarta est ventorum diversitas quae superficiei maris potissimùm dominatur; quibus Currentes maris tum recti, tun reflexi oppidò aut retardantur, aut concitantur velocius. Ratio quinta est. Ingentium fluminum in Oceanum evolutio; ubi ex continuo unda rum conflictu naturalis aestus maris mirifice impeditur, fluminisque impetus non nisi ingenti Oceam irruentis pondere tandem superatur atque adeò affluxus tardius, citius defluxus contingit; uti videre est in Garumnae Gallici fluminis ostio, &in Africano flumine, quod Senega vocant, uti postea docetur. Ratio sexta. Cum maris fundus, quem admodum in citato Itinerario Exstatico Submarino ostendimus, sit innumeris canalibu perfossus, fit ut ex subterraneis aestuariis nullo non tempore ingentes exsufflentur exhaationes, quibus mare mirum in modum tumidum redditur, iisque motus generalis Maris non parum turbatur Atque ex hac causarum conglobatione omnes Motus maris sequi tur conca vitates vallium submarinarum. Mare pro diverso Lunae situ variat aestum. Venti im pediunt aestum. Fluminum in mare exoneratio impedit aestum ma ris Halitus submarini impediun aestum.