Latin
EXPERIMENTUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 148-3
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM. Ccipe ex crustis auripigmenti fossilis ramenta, quibus in pollinem contritis, ad de fossilis partem, quae vasi plumbo illito, &luto obturato ingeres, deindè igni imposi tum eousque concoques, donec totum, quoc intus est, in sublime elatum, vasi adhaeserit, &habebis auripigmentum factitium crystal. linum, quod tantò quidem purius, efficaciusque evadet, quantò tormentum ignis frequentius sustinuerit. Ex quibus patet, omnia arsenicalia, ut sunt auripigmentum, sandaraca, risogallum, ochra, &realgaria, non nisi coloribus diffe renti ignis adustione differre. Undè Spagy rici, arsenicum, &auripigmentum croceum, rubrum, sandaracam; album proprio nomine arsenicum, vel Arrhenium, seu masculum vocant. Quamvis verò, uti diximus, potentissimi veneni genus sit, ubi tamen à superfluis excrementitiarum faecum impuritatibus depurgatum fuerit, in extrema membrorum cura, uti in lue gallica, serpagine gangraena, sphacelo curando, nonnullum u lum obtinet. Tempore quoque pestis saluti ferum prophylacticum esse perhibetur; de quo vide nostram in tractatu de peste senten tiam: Inest enim illi vis calefaciendi, dissol vendi, corrodendi, &ad simile sibi malignae qualitatis virus attrahendum efficax magnes. Marchesitarum origo, natura, proprietas. *Nsignis Marchesitarum, quas Graeci pyri* tas vocant, copia passim in mineralium fodinis reperitur, quae pro diversitate metallorum, in quae inclinant, &ex quorum natura participant, differentiam suam sortiuntur Aliae enim dicuntur marchesitae auri; aliae argenti; aliae ferri, plumbi, cupri, sive aeris; &quamvis omnes quoad substantiam ex una, eademque materia componantur, nonnullam tamen juxta gradum concoctionis diversitatem habent: per coctionem quippè sulphur, &mercurius earum, uti diversimodè inficitur, corrumpiturque, ita aliquam quoque differentiam inter illas causat; uti colores diversi, albus, flavus, niger, &plumbeus, quibus passim imbuuntur, demonstrant; est enim Marchesita aurea, argentea, aerea, plumbea uti diximus.