# Mundus subterraneus 149-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/149-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/149-3

Si compositionem Marchesitarum desideres. Dico eas ex plurimo sulphure albo, & rubro, infecto, & corrupte, cum plurimo sale arsenicali polluto, & minima corrupti pariter mercurii portione componi; Ex sulphure eas componi, odor sat manifestat, cujus contaminationem quoque partium, quas Realgares vocant, excrementitiarumque faecum copia demonstrat: Salem copiosum ei mixtum ostendit ejus per acetum Spagyrica resolutio; eum corruptum, contaminatumque deleteria facultas, quae eidem inest, sat indicat. Dixi parum mercurii iisdem commixtum; quod indè patet, quod malleo extendi non possint, sed ferè lapidum more in pollinem facilè redigantur: Undè nonnulli marchesi. tam mediae lapides inter, & metalla naturae, μεταλλόλιθον non incongruè dixerunt; fundi enim potest, & liquari, uti metalla, quod lapidibus non convenit; malleo verò tendi minimè potest, uti lapides; quod solis metallis proprium est. Cujus rei causa est, quod sic. cum non perfectè uniatur humido ei inexistenti, neque benè temperetur, neque per partes aequali mensura misceatur; siccitate quippè sua abundante magnam humidi portionem extrudit consumitque; hinc nullo penè negotio frangitur. Quandocunque igitur igne subterraneo acidus ille corrupti, adustique sulphuris spiritus, unà cum salino vapore in congruam terrae matricem inciderit, fit ut pro conditione, & natura matricis ibidem frigore terrae in marchesitam substantiam videlicet ab humidi mercurialis defectum, minimè fixam condensetur. Ex quo patet, Sisyphi saxum volvere eos cinisiones, qui ex Marchesita aut aurum, aut auri tincturam se extrahere posse confidentiu actitant: Si verò quandoque cum marchesita nonnihil auri reperias, id tamen ad marchesitae naturam nihil permet, sed per accidens illi accretum esse, uti in glebis terrestri bus plerumque fieri solet, tibi persuadeas ve lim. Si enim aqua forti id separaveris, tantum acquires, quantum illi adjectum fuit auri, non plus, nec minus. Si virtutes Marchesitae spectes, illae tales sunt, quae nulli ex medicis mineralium viribus proVariae Marchesitarum pecies. Origo & compositio Marchesitarum Cur marchesitae facilè frangantur. Marchesitae aurum non contiient, nisi per accidens. Marchesitae naturales. Hydropem sanant. Natura & proprieta Antimo nii. Imperfectum plumbum Frustra ad tincturan metallorum adhibetur. Varia ex Antimonic conficiun tur vitra. Antimo nium ve nenum.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
