Latin
CONSECTARIUM I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 150
Unproofread scanNot analysed yet
CONSECTARIUM II. Hinc quoque patet, cur nonnulli Vortices aquam semper absorbeant, nunquam evomant, uti suprà de Euripo Africano ostensum fuit. Hujus generis quoque Vortex Danubi est, qui quas aquas absorbet, illas per subter raneum meatum intra lacum Hungariae prope Canissam, uti fertur, deponit. Sunt prae tereà Vortices quae absorbent &revomunt ut ille, quem paulo ante explicavimus, &Charybdis in Freto Siculo, cujus naturam &proprietatem Libro Tertio fusè descripsimus. Sunt denique, qui nunquam absorbent, sed semper instar columnae tum in maris, tum in lacuum praesertim sulfureorum su perficie violenter eructantur; quorum ubique locorum infinitus ferè numerus est, uti suo loco dicetur. DISQUISITIO X. De Natura Maris Mediterranei ejusque Currentibus, Fluxu &Refluxu, aliisque memorabilibus, quae in eo observantur, rebus. TAre Mediterraneum inter Europae, A Mfricae, Asiaeque littora, veluti in portu quodam conclusum, multa habet Naturae mi racula, uti hucusque incognita, ita consideratione dignissima. Mirum non Aristoteli duntaxat, sed &aliis Naturalis Philosophiae Rimatoribus, visum fuit; quomodò videlicet Mare undique &undique conclusum, &non nisi per strictissimum Gaditani districtus Fretum Oceano pervium, postquam ingenti bus fluviis Baeti, Ibero, Rhodano, Varo, Ti beri, Pado, Nilo, in id sese exonerantibus, ut innumeros alios minores sileam, id non exun det? Accedit hisce perpetuus &constans Ma ris Euxini, per Propontidem in Archipela gum, &hinc in Mare Mediterraneum influ xus; Cum omnium experientia constet, di ctum mare potentissimis &celeberrimis totius Europae amnibus Danubio, Boristhene, Tanai sollicitatum, impulsumque per angi portus Bizantinos perpetuò sese sine ulla reditus spe devolvi. Paradoxum ergò videri posset, mare mari auctum, cum sine exone ratione apparente tanti aquarum oneris in capax, id nullibi tamen in littoribus exuberare; accedente praesertim Oceani Athlantici intumescentis tempore, quo &illud magno aquarum auctu ditat, dum summo in id se impetu exonerat; hoc enim verò est, quod nemò capere potuit; Videmus enim fluvios aut paludes tum nivibus liquefactis, tum aquis pluvialibus auctas statim ob nimium incrementum, inundationes, magno agrorum detrimento causare.