# Mundus subterraneus 151.1-5

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 151.1 to 151.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/151.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/151.1

Quomodò ergò mare maribus integris unà cum vastissimis fluminibus intra sinum suum exceptis, non exundet, discutiendum est; latet enim procul dubio occultum quid, & scrutinio dignissimum argumentum. Diximus tum in praecedenti Libro, tum in Itinerario Submarino, Lacus omnes ita esse à natura constitutos, ut receptis fluminibus au cti, dum per ostia aperta sese exonerare non possint, id praestent per abditos quosdam & subterraneos meatus, quemadmodum suprà Lib. 3. de Mari Caspio; quod etsi innumeros recipiat fluvios, nullum tamen emittere videatur; neque multitudine aninium in id se deponentium augeri videatur, luculentissimum argumentum esse, per occultos quosdam meatus in alia se vicina maria sub ea proportione, sub qua aquarum multitudinem recipit, exonerare; quod & ipsi Aristoteli visum fuit l. 4. met. & nos apodicticè id in citata Iti neris Extatici submarina navigatione osten dimus: Ubi & ex communicatione mariu exposuimus, mare Caspium cum Sinu Persi co, & cum Mari Euxino per occultas semitas ultrò citroque negotiari. Quae cum ita sint, idem dico de Mari Mediterraneo, ob corresponsum, quem per subterraneum meatum cum mari rubro obtinet. Quae cum tum in praecedenti Libro, tum in citato Itinerario variis adductis exemplis fusè exposuerimus hîc ea non repetenda duxi. Sed ad institutum. Cur itaque Mare Mediterraneum tam varios motus, Oceano prorsus contrarios experiatur: nunc enim ex Meridie in Boream & contrà; nunc ex Ortu in Occasum, & rursus ex Occasu in Ortum reciproco motu volvitur, subindè contrariis & anomalis prorsus; saepè ex motu recto in circulos & gyros abeat, nonnunquam è spiris evolutum in alias & alias partes Currentium aestus dirigat; quibusdam in locis non secus ac Oceanus statis horis crescit decrescitque; in aliis nonnullis littoribus ne vestigium quidem aestûs reperias. Qui è Sicilia Archipelagum petunt, aestu quodam occulto abrepti versus Adriaticum Sinum violenter detorquentur. Econtra qui Drepano solventes versus Promontorium vulgò Bon Andrea sub Rhombo Euromotio, quem Scirocco vulgò vocant, navigant, contrario aestu abrepti, versus Tripolim Bisertinam ad latus se derivare sentiunt. Qui è Cypro Alexandriam petunt, etsi lineam Rhombi directricem omni studio tenere conentur, aestus tamen vi abrepti Damiatam 60 leucis infra Alexandriam deferuntur; Ex Alexandria contrà versus Cyprum abituri, aestu detorti in Pamphiliae littora adiguntur; Qui per Archi.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
