# Mundus subterraneus 151.6-9

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 151.6 to 151.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/151.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/151.6

pelagum Constantinopolim petunt, sentiunt manifestam & sensibilem maris resistentiam: Contrà ced Per subter raneos meatus sese exonerat. Mare Caspium cum Sinu Persico & Ponto Euxino communicat. Communicat cum Mari ruDru Variorum Currentium ex plicatio. Contrà Constantinopoli in Archipelagum solventes veluti secundo vento semper de feruntur, sine ulla maris repugnantia, nisi quam contrarii venti conciliant. Vidimus effectus, quaeramus jam tantae inconstantiae causas. Nos ad triplicem causam omnes hujusmodi motus revocamus; quarum prima & prin cipalis efficiens Luna est, cooperante Sole tanquam causa universali, uti in praecedentibus ostensum fuit. Altera causa Formalis, es vis Lunae specifica tumefactiva maris, qua uti in mare, ita in omnia humida per nitroso-sa linam suam qualitatem agit. Tertia causa materialis, sunt montium & promontoriorum protuberatio, Insularum quoque hinc inde dispersarum situs, sinuumque ventis receptandis aptorum dispositio, uti & fundi ma rini sive alvei varia & disparata inaequalitas, quibus omnibus fluminum in mare diffusic accedit. Quaeres itaque primò. Cur Mare Mediterraneum nunc ex Ortu in Occasum: iam ex Occasu in Ortum moveatur? Respondeo hoc motu maris generali fieri, pro accessus recessusque in mari reciprocatione. Rem ita ostendo; quam ut penitius cognoscas, Map pam Maris Mediterranei hîc oppositam dili genter intueberis. Quandò ergò Luna Oceanum Indicum radiis suis ferit, is subitò tu mefactus per fretum Aden in mare Rubrum sese insinuat, usque ad apicem linguae maris Rubri undas coacervat, ubi post ingentem affluxum, quem in littore efficit, unà se pe subterraneum meatum AB, in Mare Medi terraneum evolvit. Quocirca mare peregrinis hisce aquarum advenis pulsum, tum pau latim ipsa Lunae exorientis facultate tumefa ctum, ex Ortu consequenter in Occasum in stimulatum per Fretum Gaditanum Oceano Athlantico conceditur, usque dum Lunâ Me ridianum superante undae decrescant, quo facto mox Athlanticus Oceanus novo tumore superbiens, dum fretum Gaditanum sum mo impetu ingreditur, Mare Mediterraneum cedere coactum, cursum suum ex Occasu in Ortum repetit; & ne nimio ad Littora Palaestinae impulsu omnia obruat, per illum sub terraneum meatum BC, per quem ingressum priùs fecerat, mari Rubro, & tandem per hoc Oceano restituitur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
