Latin
CONSECTARIUM I
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 152
Unproofread scanNot analysed yet
In Adriatico verò valde sensibilis est. Quod verò in Corsica &Sardinia nonnullos aestus, non in Majorica volvat, statim ex Currente Maris ex freto Gaditano rectà in dicta littora impulsu satis innotescit; Quae cum impulsum maris sustineant, hinc littora Italiae nullo quoque aestu turbantur, utpote quae ab Insulis dictis veluti antemurali quodam impediantur defendanturque; Sed Mare circa Galliae, Liguriae, Italiae littora in circu lum abiens, faucibus freti Siculi illabitur, ibi que repulsum, inque portum Tunetanum quem Goletta vocant, reflexum, ibi non exiguum aestum efficit. Vides igitur ad littora maris aestum vix sensibilem esse, ob maris &variam Insularum procurrentiumque terrarum dispositionem; hinc fit ut aquae à Luna concitatae nimis citò sese diffundentes, atque in littora &vicinas Insulas illisae refractaeque regularem fluxus refluxusque motum neutiquam servare valeant. Quod &hac experientiâ probatur. Si in vasis cujuspiam rotundi aquâ referti medium A, lapidem conjicies, mox aquam in circulos sese dilatantem ®ulariter uniformiterque ad oram undatim diffundentem ibi proportionatum incre mentum decremen lll tumque efficere nota bis: Accipiatur deindè vas AC, in longum protensum, aquâ plenum, in cujus medium iterum lapidem injicies, videbisque circulos aqueos ob inaequa litatem radiorum mofractos, alioque defluentes praeter tumul tuarium aestum nil in ora vasis amplius relinquere; si verò asser culum V fluitare per mittes, videbis circulos aqueos ruptos ad oram vasis illisionem impedire. Idem pro portionaliter in Mari Mediterraneo fieri in telligas velim; fluctus enim ex aestu nati, sta tim ad vicina littora &Insulas obtunduntur suffocanturque, excefsim ili ptis Fretis, ubi aestus ili. galis veluti inter angiporili illiss tus conclusus vires suas exerit. Hinc inter Cherehenes Insulam &Terram Africanam non exiguum fluxum &refluxum contingere, Historici narrant. Quomodò verò in ultimo Adriatici Sinus angulo fluxus &refluxus contingat, exponamus.