# Mundus subterraneus 16-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/16-2

Sed haec in sequenti Figura demonstramus Sit prisma seu trigonum crystallinum RTSVXY. radii Solis CE IN. oculus DIKH. In hoc duplex situs rerum videtur unus per radium reflexum, qui res non mutat, nec in figura nec colore, tametsi inversas exhibeat, sitque quando res normaliter vitrum penetrant: alter per radium refractum, atque hîc res neque situ naturali, neque eodem co lore exhibet, sed nunc curvas nunc ovatas & denique omni colorum genere adornatas: Solis enim F radius aut cujuscunque lucis, ub obliquè in latus trigoni ST inciderit, is bi refractus ad oculum DIKH revertitur, & quoniam hac refractione multum à pristine suo vigore ob medii majorem minoremve profunditatem recedit; hinc lux in hac di versimodè opacata foedataque colores quoque nunc ad album magis, nunc ad umbrosum magis tendentes refert: Videntur autem in trigono tres principales suprà memorati potissimum, flavus, ruber, caeruleus, & ex his misti, viridis & purpureus, exclusis albo & nigro, utpotè ad colores intermedios confi ciendos ineptis.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
