# Mundus subterraneus 162

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/162

Accedit experientia rerum omnium Magistra, qua non assistente, ut quicquam in Physicis rectè enucleetur, fieri non potest. Hinc multi relictis proximis causis ad remotas, & nescio qua Metaphysicas speculationes confugiunt. Qui dam per absurda & ridicula figmenta sua stabiliunt opinionem. Sunt, qui vicinè ad ve ritatem accedunt; nonnulli tantùm ab ea recedunt, quantum vix sibi quisquam imagi nari possit. Nos cum nemine contendere volumus, sed principiorum nostrorum filum sectantes, hoc loco nostram inter caeteros ponemus, quam etiamsi ἀποδεικτικῶς non demonstremus, eam tamen variis experimentis ita stabiliemus, ut si non veram, saltem à vero non multum ab ludentem, id est, verisimillimam, omnes qui aequa rationis trutinâ res ponderare solent sint concessuri. Suppono itaque primò. Nullum elemen tum purum & simplex Physicè consideratum in rerum natura naturaliter dari posse, sed omnia corpora esse mixta & elementata, multiplici rerum miscella referta, & element singula in singulis convoluta existere; unde nullum elementum ita depurari potest, ut ad simplicitatem suam & puritatem elementi simplicis vera detur resolutio; quod innume ris modis in sequentibus, suo loco compro baturi sumus. Suppono Secundò. Materiam primam com positam in Physicis compositionibus esse naturae salem omnibus corporibus inexistentem, à primordiis rerum Chaoticae massae in ditum, sine quo neque consistentiam subsistentiamque habere, neque in esse suo conservari possent, utpote, qui omnia, ut Chimicè loquar, corpora fixet. Suppono Tertiò. Nihil in rerum natur. regulariter deperdi sive ex elementis, sive ex vaporibus exhalationibusque ex iis attractis sed singula suis elementis restitui. Hoc pacto ex mari attrahuntur vapores, qui paulò post condensati frigore, resolutique per pluvias, nives, grandines, pruinam, rorem, nebulam, iis elementis, undè extracti sunt, restituuntur. Idem de Terreis exhalationibus dicendum est His positis. Dico primò, salsedinem à natura in primordiali rerum conditu (mox ac aqua intra alveos voce DEI digesta Terram disco operuit. ) Oceano & omnibus caeteris aquis insitam fuisse, ita tamen, ut pro ratione aqua rum caeterorumque corporum naturalium, nunc plus nunc minus usque ad insensibilem quantitatem sal iis insertus comperiatur. Quoniam enim sal elementum terreum corporeis rebus consistentiam, &, ut Chimici loquuntur, fixationem seu densitatem quandam palpabilem praestat, quam sine sale elemento rerum fixativo nunquam praestitissent, sequitur salsuginem tum mari, tum rebus omnibus necessariam fuisse.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
