# Mundus subterraneus 163-3

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, COROLLARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/163-3

Sal in massa Chaotica vireualiter in lusum. mentatorum monumenta referta sunt, dirimi possunt. COROLLARIUM II. Nullam esse aquam elementarem sive fontanam sive lacustrem, quae distillatione peractâ non aliquid salis reliquum exhibeat, uti fusè per experimenta probabitur in sequenti libro Tractatu de Sale. Cum enim sal det omnibus rebus consistentiam juxta Suppositionem 2, certè aqua omni privata sale consistentiam à natura sibi debitam obtinere non posset, utpote elemento suo terrestri fixativo destituta, atque adeò in purissimum elemen tum resolveretur, quod impossibile est: Cum enim omnia rerum naturalium corpora ex quatuor elementis composita sint, certè unc eorum deficiente totum compositum destrui necesse est; Ergo sale suo fixo nulla aqua destitui potest; quemadmodum enim in quolibet composito naturali, unum vel duo elementa praedominantia sunt, ita & in aqueo elemento una aqua alterâ plus aut minus salsedinis usque ad insensibilem salsuginem habet; haud secus atque in reliquis elementis semper major aut minor hujus aut illius elementi portio praedominatur, radicali semper elemento perleverante; unde sapienti sanè naturae consilio factum est, ut etsi aqua dulcis & potui apta à quacunque salsa separari possit, per evaporationem salis volatilis, semper tamen fixum in subjecto corpore etiam sub minima portione remaneat. Loquor autem hoc loco non tantùm de sale in particulari, sed genericè de omni eo, quod distillatione peracta remanet in fundo Alembici, quod & Chimici caput mortuum vocant, hoc enim omni humore exhaustum, & in cineres redactum, statim novam salis foeturam suppeditabit, uti suo loco docebitur.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
