# Mundus subterraneus 168

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, LIBER QUARTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/168

LIBER QUARTUS HYPOTPACIKOΣ. IGNIS SVBTERRANI, Ventorum, Fluminum, Fontiumque origine. SECTIO I. De Natura Ignis Subterranei, ejus situ & operationibus. PRAEFATIO. Uemadmodum Divinae potentiae altitudo in Mundo Coelesti duo constituit Luminaria, Solem & Lunam, quorum illum, igneae substantiae, hanc aqueae esse voluit, eo fine, ut Solis ardores humido Lunae effluvio temperarentur, humiditas nimia Lunae excessiva ignei Solis siccitate cohiberetur, atque hoc pacto genuina rerum omnium in superficie Terrae generabilium principia esse possint. Quae naturae adminicula adeò necessaria fuerunt, ut alterutro deficiente, Mundus conservari non potuerit. Quamvis verò haec tum aqueum Maris elementum, tum Terreni corporis molem superficialem potenter ad generationes rerum sollicitent, fieri tamen non potuit, ut ad intimum terrestrium viscerum meditullium virtute sua influxiva pertingerent, cum Sphaeram habeant activitatis suae determinatam & limitibus suis definitam. Hinc ne Terreni globi promuscondus interior, frigoris inclementia obrigesceret, & ad interiores naturae actiones in mineralium metallorumque generatione inutilis foret, summo Divinae sapientiae consilio factum est, ut ignis unà cum aqua in eo constituerentur, quae essent veluti Sol quidam subterraneus & Luna subterranea, quorum ope mutua, & discordi quadam reciprocae actionis concordia, omnia naturae semina Terraqueo globo congenita, in eam rerum tum multitudinem, tum varietatem animarentur, quam tùm intra intima Terrae viscera, tum in externa ejusdem superficie cum admiratione intuemur. Restat itaque, ut quis ille sit ignis subterraneus? quid operetur? Ubinam locorum subterrestrium collocatus sit? quomodò aut quo alimento perennia istiusmodi ignium incendia nutriantur? ostendamus. CAPUT I. De neceßitate & essentia Ignis Subterranei, & utrum verum elementum sit. Ari ignem Subterraneum adeò certitudinem & varietatem ubique passim locorum obviam considerarit, is haud dubiè hos tum est, ut eum nemo nisi vesanae mentis philosophus negare possit. ignes, hos calores, haec ingentium VulcanioQuisquis enim ignivomos montes, sulphurum craterum aestuaria, non in aëre, non in reos ignes non ex terra tantum, sed & vel ex aqua, sed inipsis intimis Terrae penetralibus ipso mari prorumpentes; Thermarum mulnatales suos habere, asserere vel invitus cogetur. ex quibus signis colligatur. Ignis nullibi deest Fabulae poetarum alludunt al ignem sub terraneum Lucretius Manilius Quid sit ignis Subterraneus

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
