Latin
CONSECTARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 17
Unproofread scanNot analysed yet
Descendat jam quis cum dicta phiala, divinâ potentiâ versus Centrum terrae; Dico, quod quantò dicti liquores plus appropinquaveIIIll rint Centro terrae, tanto in sensibiliores arcus se contrahent; Ubi verò phiala Centro terrae congruerit, tum liquores singuli iuxta situm, quem circa terram quatuor elementa habent, se sphaericè component, ita ut liquor terreus in integram sphaeram se contrahat, tres verò reliqui liquores circumambientes, singuli sese circa terreum component, secundum analogiam quandam, quae in elementis vulgò concipitur, &figura H hîc adjuncta satis demonstrat. Ratio ex praecedentibus luculenter patet; Cùm enim liquores hi impermixtibues sint, &unus altero semper gravior; necessariò gravissimus, terrae, in Sphaerae modum, partibus ejusdem rationis in medium inclinantibus, se accommodabit; aqueus verò liquor, graviori incumbens, cùm eidem misceri nesciat, in annuli formam circa terreum sese globum, &aërius circa aqueum, &igneus circa aërium, miro quodam naturae artificio conformabunt: Quod quidem nullibi nisi in Centro terrae contingere potest, &forsan in spacio imaginario, extra hunc Mundum sensibilem, si dicta phiala divinâ potentiâ eo transferretur. Vide quae de hisce fusius egimus in Arte Magnetica lib. 3.