Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 17-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem in trigono nascun tur. Sit primò radius C, qui in vitrum in pun cto B, incidit, &quoniam per medium densius transeundum est, ex b refringitur in a atque hinc oculo in d constituto occurrit: quoniam verò a, b brevis transitus est, hoc loco colorem luci seu albo simillimum produceret quidem, quoniam tamen angulus SV vitri solidus radium vicinum umbrositate sua non parum obfuscat, hinc non album, nec flavum, uti deberet, si angulus non obstaret, sed intensissimam rubedinem generat. Contrà si radius lucis N in O inciderit, is in me dio omnium profundissimo Or, quod pertransit, refractus ad oculum in H constitutum sub caeruleo colore, nigro vicinum re curret, tum bina refractione, tum medii profunditate, angulique opacitate, à genuina sua puritate multumdegener, in umbrosum, cujusmodi caeruleus est, colorem definit: radio verò lucis, E, cadente in trigoni punctum e, is bis refractus ex e in g, &hinc tandem in I puncto oculis occurret; qui radius ubi media quadam via procedit, neque remotiori anguli solidi umbrositate multum opacatus, neque tanta profunditate immersus, medii quoque coloris formam albo viciniorem croceo amictu fulgidum exhibebit; reliqui duo colores, viridis &pavonaceus, uti ille ex flavi &caerulei, hic ex rubri &caerulei mistura constituitur, ita quoque eosdem in dictorum colorum confiniis exhibent: In hac Figura a, b minimam latitudinem vitri, ge, &nl mediam, or verò maximam latitudinem sive profunditatem monstrat. Atque ex hisce causa colorum in trigono vitro, aliisque corporibus angulosis crystallinis patet, &alia non est, nisi primò anguli solidi umbras projicientes, quibus lux per medium diversimodè densum diversimode refracta, ac per umbras variè modificata, corpusculisque salinis aequius dispersis tincta tot tantisque colorum discriminibus se vestitam exhibet. Quae si rectè perceperis, causas quoque in Iride, mari, caeterisque re bus elucescentium colorum enodatas habebis. Vide Lector, quae de hisce citato Lucis &Umbrae Libro, uberi ratiocinio egimus. Percepisti, ni fallor, Lector, ex praecedenti bus, internum lumen seu calidum innatum, quod sulphur Naturae vocatur, &unicuique rei inexistit, hujus inquam concoctione sua varia colorum omnium fontem esse: Audisti quoque quàm innumeros colores exhibeat mercurialis ille liquor unà salinis mixtus corporibus, quos qui non vidit, utique scribenti mihi fidem non habebit: qui vero viderint, rei novitate attoniti satis admirari non possunt Caudam illam pavonis chimici, tam insolitis colorum speciebus coruscantem: quomodo verò id fiat, primò post experimentum propositum docebo. EXanatibus &columbis tam varia, inconstans