Latin
171.1 to 171.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 171.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Diu sanè multumque, fateor, quae uti tenuissimis &subtilissimis partibus, verba Graeci textus, ut unum verum, reale &sensibile ibidem ignis elementum poneret studio summo expendi; sed tantum abest, ut mentem suam explicatam invenerim, ut potius dubium &ancipitem in omnibus, nunc hoc, nunc illo modo ignem in dicto loco consistentem mirâ obscuritate describentem repererim; tandem incidi in verba, quibus tres ignis species describit: Quae cùm veritati enucleandae, &imaginariae Sphaerae ignis sub Concavo Lunae confutandae aptissima reperirem, hîc ea ex textu sincerè deprompta adjungenda duxi, sic enim ait: οὐ γὰρ ἐστὶν ἐν εἶδος τοῦ πυρὸς ἕτερον γὰρ ἐστὶ τῷ εἴδει ἄνθραξ, καὶ φλὸξ, καὶ φῶς, ἑκαστὸν ἀὐτῶν πυρον. καθαιτερ ἐπὶ τοῦ πυρός τὸ λεπτομερεστατον; λεπτομερέστερον γάρ ἐστι τὸ φως τοῦ ἄνθρακος, καὶ τῆς φλογός. Non enim, inquit, una est species ignis, aliud enim est specie carbo, &flamma &lux, unumquodque eorum ignis est, quemadmodum, quod in igne subtilißimum est, id est, subtilißimarum partium; subtiliorum enim partium est lux &carbonis &dammae. Tres itaque ignis species in rerum natura hic ponit: Carbonem accensum, Flammam, &Lucem; has tamen sub una luce &carbonis &flammae, quae subtilissimis partibus constat, comprehendit. Hanc quidem sententiam ex Timaeo Platonis excerptam, qua utpote suae de elemento ignis opinioni contrariam, consultius omittere, quàm adstruere debebat, hîc discutiendam, &an ea cum sententia illius sub Luna ignis consistere possit, explicandam duximus. Dico itaque primò, si tres tantùm ignis species sunt: Carbo, Flamma, Lux, certè aperta in Sublunari concavo suae existentiae signa praeberent; sed nulla praebent. Ergò. Neque enim hîc loquimur de elemento ignis invisibilis potentialis &virtualis, quam &halituosam substantiam dicit, aut aërem attenuatum, sed de sensibili, reali &actu existente. Sic ergo argumentor. Si in concavo Lunae ignis foret, is vel anthrax, vel flamma, vel lux foret, aliae enim ignis species non dantur, ipso Philosopho fatente; sed primè non est ibi anthrax seu carbo; si enim carbo ibi sit, is necessariò erit accensus, extinctus enim, ignis dici nequit; lucet enim sua natura ignis omnis; si lucebit, lumen quoque de se diffundit; si diffundet, ergò inferiora illuminabit; At nemo hucusque à condito Mundo sub Luna &super aërem sphaeram caloris succensi vidit unquam, neque lucere quicquam intuitus est.