Latin
LIBER IV. SECT. L. IGNIS SUBTERRANEUS
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 173
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc pacto Aristotelis sententia qua ignis elementum sub concavo Lunae ponit, non quidem tanquam in propria sphaera contentum, sed tanquam portio ignis, quae uti in omnibus, ita etiam in aëreo illo corpore Sublunari latet, intelligi potest &de bet. Hoc enim posito, nulla circa ignis elementum difficultas moveri potest, quae non solvatur per ea, quae jam adduximus.