Latin
COROLLARIUM II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 173-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM II. Hinc patet quoque, cur hyeme tota vegetantis naturae Oeconomia tristi facie squa leat; viror omnis ab arboribus plantisque de pereat, quia videlicet Sol remotior spiritu illos igneos &halituosos utpote frigore op pressos dissolvere &attenuare non potest. mox tamen ac Aequinoctialem supergressus caloris sui incrementum susceperit, eccè spiritus qui latuerant eò usque syngenei illis novo caloris hospite animati, ac veluti interioris indolis laetitia tripudiantes dilatatique in ramos, folia, flores, fructus luxuriant. Cur verò illo motu non incalescant, aut inflammentur, ratio est tùm humidi, quo pollent, copiosissimi resistentia, tum blandus ille Solaris caloris affluxus; quo spiritus ignei misti humidis ad generationem necessarii, ita attemperantur, ut in ignem erumpere non valeant; atque hoc est calidum illud &humidum, quo teste Philosophi omnis perficitur generatio, omnia vigent conservanturque Atque hisce nostris principiis positis applicatisque, nullus tam exoticus effectus in natura rerum occurret, cujus rationem dare non possis. COROLLARIUM III. Hinc patet, quomodo flamma, quae nil aliud quàm ignis fluens est, extinguatur; v. g. in candela, quae cum humido pingui &vi scoso polleat, &cui cum plurimi sulphurei piritus insint, fit ut accensum elychnium statim &spiritus ignem concipientes unà in flammam accendantur; atque adeò ob pinguis humidi copiam fluere incipiant; spiritibus verò se invicem sollicitantibus, &ad fluorem excitantibus, tam diu flamma duret, quàm diu fluxus ille in radice pabuli duraverit; fluor verò cesset, mox ac fluxus ille à pabulo abstractus fuerit, &spiritibus sul phureis perturbatis, impeditis suffocatisque, vel per flatum vehementiorem, vel affuso humido, vel pressura, neque pasci amplius, neque fluere possit. In carbone verò etiamsi flamma non sit, lux tamen est, igneo adhuc fervore aestuans, undè ad conservationem sui, auxiliares copias advocantes vicinas carbonis sicci hinc indè particulas ad ignitionem dispositas arripiunt, atque iis acceptis, praesertim si flatu juvetur invalescant in maximum ignis incrementum; si verò externa adjutrix defuerit, quantum possunt, se concentrant, donec tandem ambientis frigore enervati extinctique &à luce &ab ardore cessent. Sed ut tandem ad Subterranei ignis institutum revertamur.