# Mundus subterraneus 173

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, LIBER IV. SECT. L. IGNIS SUBTERRANEUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/173

Atque hoc pacto Aristotelis sententia qua ignis elementum sub concavo Lunae ponit, non quidem tanquam in propria sphaera contentum, sed tanquam portio ignis, quae uti in omnibus, ita etiam in aëreo illo corpore Sublunari latet, intelligi potest & de bet. Hoc enim posito, nulla circa ignis elementum difficultas moveri potest, quae non solvatur per ea, quae jam adduximus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
