Latin
COROLLARIUM II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 175
Unproofread scanNot analysed yet
Ingen: gnis in nae providentiae proportione servata, ma entre tergnum valdè in ventre naturae, ignis appararae apparatus. tum fecisse consentaneum fuit; unde per longissimos veluti caminos infinitum diffunderet fervorem ad necessariarum rerum usum, Telluris, hominum, animantiumque emolumentum; &sicuti aquis suos statuit terminos, quos praeterire non liceat, ita hanc ignis naturam tam admirabili distributione, tanto ordine &symmetriae proportione in abditis Subterrestris naturae semitis attemperavit, ne ab ambientis Oceani undis longè lateque insinuatis suffocaretur, neque à praescripto sibi termino exorbitaret; secus enim motu suo iberrimo foras prorumpens omnia susque deque verteret in apertam Terrae hominumque ruinam; quod in illa temporis plenitudine futurum existimo, quando ruptis ferocientis naturae fraenis, &apertis ignium Subterraneorum cataractis, Divinae potentiae mperio, non Tellus tantùm, sed &elementa calore solventur, cum totius Mundi ruina &nteritu; ut quemadmodum in universali illo cataclysmo apertis cataractis Coeli, abyssorumque barathris, Mundum aquarum inundatione perdidit, ita &ultimis temporibus eundem ignium inundatione sit perditurus. Quam quis neget futuram, si aestuantem in Terris perpetuum ignem aspexerit, si vasta provinciarum incendia, manifestum denique tantae simul materiae sulphurisque apparatum, quem vel uno eructat hiatu, quin non certum fateatur, id specimen esse ac evidens signum praeparationis ad praescriptam illam à Divina Sapientia conflagrationem.