Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 181.9
Unproofread scanNot analysed yet
In Carrapa provincia Popayana Mons est, tempore sereno potissimum fumo flammisque saeviens. Paraquipa Urbs 90 leucis Limâ distans, montem vicinum habet sulphureum, qui continuò ignes ejaculari non cessat, magno populorum metu, ne quandoque ruptus extremam Regioni perniciem adferat. Ad Vallem Peruviae, quae Mulahallo dicitur, à Quito Urbe 50 leucis dissitam Vulcanus alius se spectandum exhibet, continua ignium flammarumque eructatione ultra citraque populis etiam remotis solitas calamitates minatur omnia oculis suis vidit, &Romae totius rei In America Septentrionali, quinque obsereventum oretenus mihi postmodum retulit, vati sunt, partim in Nova Hispania, partim &sequenti testimonio posteritati notum esse in Nova Granata, partim in Californiae aliisvoluit, quod &tanquam instituto meo valdè que interioris Mexicani Regni meditulliis.