Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 182-4
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. FODINARUM METALLICARUM NATURA, Proprietate variis accidentibus varia ad Authorem Responsa. PRAEFATIO. Um operi huic summa cura insistenti complures difficultates occurrerent, ex quarum labyrintho me evolvere vix possem, metallurgos Hungaricarum fodinarum (queis in Europa celebriores non reperiuntur, si in ullis aliis terra rum locis, certe hîc potissimum divitias suas, &ludibundam industriam Natura cumprimis exponit) consulendos duxi. Literas itaque propediem expedire visum fuit, in quibus novendecim propositionibus, occurrentia circa res metallicas dubia comprehendebam. Quoniam verò nullus eorum, qui fodinis praesunt, virorum, mihi notus erat, ope Patrum nostrorum, qui Neosolii, vicinisque Hungariae montanis civitatibus, potissimum P. Andreae Schafferi opera usus sum; qui uti metallicae artis haud imperitus, ita quoque incredibili ad coeptum negotium promovendum, cura, diligentia, &sollicitudine, una cum P. Georgio Weber, Residentiae Neosoliensis Superiori amplexus, quaecunque tandem ad meum institutum necessaria esse judicabat, inquisivit, tantumque cum fodinarum praefectis, quibuscum jam dudum ei summa necessitudo intercesserat, effecit, ut &ii suam quoque ad operis promotionem, symbolam se collaturos pollicerentur, singulis itaque fodinarum Hungaricarum praesidibus unum mearum petitionum exemplar tradidit, ut ad ea responsa sua scriptis huc Romam transmitterent, quod &factum fuit. Nomina eorum, qui ad novendecim puncta à me transmissa responderunt, infra ponentur.