Latin
COROLLARIUM
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 185
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi terrestribus glebis appropriatis junctum, quia cum tellus sulphu reâ substantia potissimum polleat, sal una cum pingui suo illi junctum continuò novum &novum producat sulphur; Ita cum humido illo unctuoso primigenio junctum alteri inter fibras terrae latenti simili materiae jam dis positae, hydrargyrum producit, aliis verò in locis pro dispositione &sympathia terrena rum partium jam alios &alios succos, aliaque mineralia post longum naturae combinantis singula &singula similium attractum, &unum quodque ad talem, non ad alium effectum producendum adaptantis laborem educit Verum salem horum omnium causam esse sic ostendimus Primò Salem naturae veluti semen quod dam esse, &unum ex tribus principiis naturalibus. Secundò, continere in se &calidum &humidum, duo alia naturae principia, quae ab invicem nulla naturae vi separari possunt, adeoque hunc adeò per universi Terraquei globi substantiam esse diffusum, ut nulla assi gnari possit adeò exigua, cujuscunque tan dem illa fuerit conditionis, terrestris portio ex qua arte Spagyrica non separetur, adeò que omne corpus naturale in ultima partiun quarum resolutione aliud praeter salem non relinquat; atque hoc quidem uti ab omnibus Philosophis acceptatum est, ita ulteriori experimento non indiget; Huic tamen sali pingue seu unctuosum quiddam naturâ insitum esse, &prorsus inseparabile, experimento comprobandum duximus, ut planè constet, salem, uti omnibus inest, ita pingue quo que suum nullibi locorum deesse.