# Mundus subterraneus 185-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, EXPERIMENTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/185-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/185-2

EXPERIMENTUM. Elige terram incultam, nullo unquam stercorationis beneficio affectam, hanc Sole exsicca contritam, & in pollinem redactam per retortam uti in stygiis aquis fieri assolet, distilla, deinde vas recipiens remove, & inve nies genuinam terrae pinguedinem, aquae (quae intra recipientem primò data opera imposita fuerat) supernatantem, salis saporem subamariusculum referentem; patet ergo, terram plenam pinguedine, & oleagines materia refertam; unde omnia sive ex inanimatis, sive vegetabilibus sensitivisque sint, suum hauriunt alimentum; Lumbrici proprii hujus terrestris pinguedinis filii, adeò eâ replentur, ut arte spagyrica praeparati, quasi toti in oleosam pinguedinem resolvantur, multis infirmitatibus oportunam. Non est vegetabile, quod à benigna matre non simile sibi attrahat una cum sale ad naturae conservationem, nutrimentum, quae deindè uti in alimentum cedunt animalium, ita & his, quod à terra attraxerant, bonum tantoperè necessarium, liberaliter nunc plus, nunc minus, pro conditione uniuscujusque commu nicant. His ergo suppositis tanquam verissimis naturae principiis, jam id quod primo nobis institutum erat, de perrenni ignium pabulo, argumentum prosequamur. Diximus in praecedentibus, Terrenum corpus undequaque & sale & pingui unctuoso refertum esse, quod à mari primùm naturali suctu attractum in eam, quam mare nobis exhibet, salsuginem unctuosamque substantiam convertitur; & ita se habere, marinae aquae effectus sat ostendunt; siquidem vestes pannosque maculat, iisque eluendis praeterquam quod inidonea nescio qua uredine vitiat, ignique extinguendo ex pingui illo ei commixto, quo flammas non dicam extinguit, sed potius auget, inde prorsus inepta comperitur. Diximus praetereà Terrenum corpus non homogenea, sed quantum quantum est, heterogenea materia glebisque constare, ita à na tura intra intimas & per universas Telluris se mitas dispositis, ut vaporibus & exhalationibus ab igne Subterraneo excitatis, illud vel illud minerale, quod unicuique fossili, maximè consentaneum est, (ubi sulphurea glebarum dispositio, sulphur: ubi mercurialis, Mercurius; & sic de caeteris,) ope salis dictique pinguis unctuosi, producant. Quoniam verò cum tempore hujusmodi materiae ab igne Subterraneo correptae perennibus incendiis consumantur, aliud continuò substitui necesse fuit. Quomodò autem hoc fiat, exponamus. Dictum fuit in praecedentibus, Mare ex Solis & Lunae vi influxiva concitatum, tum in perpetuo & indeficienti fluxus & refluxus agitatione versari, tum ventorum tempesta umque procellis, annuis, menstruis, quoti dianisque motibus turbari, quorum continua sollicitatione mare compressum per abditos fundi meandros sulphureis, salinis, dictisque pinguis materiae, quibus pollet, spiritibus, retertos in intima Telluris penetralia diffusum, ubi materiam invenit dispositam, eam virtute sua seminali foecundat, quod igni absumptum erat pabulum novo comeatu instaurat; atque hoc pacto perenni quaedam pericyclosi combustibilis materiae fomitem à primordiis rerum usque in futura secula, ad ipsam usque Mundi consumationem continuat. Sed ut haec luculentius patefiant, id unica montis Aetnae descriptione, cum omnium montium Vulcaniorum eadem sit ratio, demonstrandum duximus,

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
