Latin
COROLLARIUM II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM II. Hinc sequitur, pabulum &fomitem ignis Subterranei motum maris perpetua fluxus &refluxus reciprocatione aestuantis sequi; ex hujus enim concitatione illud per occultos meatus, uti jam saepè inculcatum est, trusum, luum pingue &humidum, calido &sicco in intimis telluris sinibus sub sulphureis glebis nidulanti junctum, incessabili novae generationis foetu, quod absumptum est, instaurat; in externa verò superficie per vapores à mari attractos &dicta maris genitura foetos, novam intra porosos combustae jam materiae thalamos, per nives, grandines, pluvias pulveribus cineribusque mixtas, genituram ponit, quae suo tempore ea materia jam matura, in magna tandem incendia erumpat. Vides igitur miram indeficientemque naturae in operationibus suis pericyclosin. COROLLARIUM III. Ex his sequitur. Incendiorum hujus montis causam formalem esse ipsum ignem, ma terialem sulphur &salem, nitrum, bitumen similesque ignibus fovendis aptas materias ab intima terrae caligine, simulque ab incumbente mari perenni motu propagatas; Instrumentalem esse naturam loci cavernosam, ac molem montis totam cuniculosam suspen samque in se, ac perpetuò sulphurea fuligine praegravatam; Efficientem denique esse flatus, qui ex penitissimis cavernis evolantes ad hujusmodi exitum, &quasi ad proprias fauces, sopitos ignes ad materiam proximè quaeque 190 LIBER IV. SECT. I. IGNIS SUBTERRANEUS.