# Mundus subterraneus 191.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 191.1 to 191.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/191.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/191.1

DE AERIS ET VENTORUM Causis, naturâ, viribus & varietate, qui tum in extera Geocosmi superficie, tum in internis Subterraneis cavernosis regionibus dominantur. PRAEFATIO. Deò inventu difficilis nullo non tempore Philosophis visa fuit ventorum causa, ut non inimeritò Regius Psaltes ex DEI thesauris eductos asserat, qui educis ventos de thesauris tuis, qui ambulas supra pennas ventorum, & omnibus iis nomina ponis; & uti thesauri Divinae Sapientiae innuunt incomprehensum ab humano intellectu modum & rationem, qua oriuntur, ita supra pennas ventorum ambulatio ostendit, iterum causas eorum adeò difficiles esse, ut non nisi ipsi, qui solus iis dominatur, qui solus eos saevire facit, iis fraena injicit, iis nomina ponit, reservatae videantur, adeoque hominum sit, mirari tantùm id, quod non capiunt, discantque exindè ineffabilem Divinae Potentiae magnitudinem in suis creaturis adorare potius, quàm eas curiosius scrutari. Quoniam tamen Divina bonitas homines sensu & intellectu instruxit, ut invisibilia per ea, quae facta sunt, cognoscerent, id est, per res sensui expositas ad earum invisibiles virtutes pertingerent, atque hinc tandem ad rerum omnium Authorem DEUM Opt. Max. invisibili sua virtute omnia moderantem ascenderent. Hinc orta est summa illa ingeniorum in naturalium rerum investigatione inquietudo, & obtinendae veritatis desiderio aestuans mortalium animus; quo & nos flagrantes ad ipsius nominis gloriam ordimur argumentum de ventorum causis, natura, proprietate, in quo si quid laude dignum praestitero, id non infantili meo ratiocinio, sed ei qui & posse & velle dedit, in acceptis referendum est. CAPUT I. De multiplici Ventorum causa, eorum divisione & definitione. Ieri non potest, ut una semper & eanes & perennes, qui omni tempore & omni dem sit causa ventorum productrix; loco spirant, nisi ab aliis ventis aut obstaculis siquidem diversitas Ventorum, natura, variis impediantur, qualis est unicus ille Orientalis, quem generalem dicimus, & Zonae viribus, proprietatibusque differentium, procul dubio diversas causas arguat; ut proinde torridae potissimùm dominatur ex Ortu in frivolum sit dicere, Ventorum causam aliam Occasum ruens. non esse, quàm exhalationem calidam & sic2.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
