# Mundus subterraneus 192-2

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, DEFINITIO VENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/192-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/192-2

DEFINITIO VENTI. Duplex hoc loco Ventus considerari potest, propriè & impropriè sumptus. Prior fi ex halituosa & spiritosa fumosaque substantia; Alter ex violento & extrinseco aëris motu; & multiplici de causa nascitur, ve violenta imbrium rupturâ, ut in tonitruis, vel ob imbrium casum praecedente aëris motu vel in magnis incendiis, vel denique nubium pressurâ; est enim hujusmodi impropriè dictus ventus, nil aliud, nisi concitati aeris mo tio, atque adeò in genere ventus nil aliud, quàm illud, quod quovis modo aërem conci tare & protrudere potest; De quibus singulis ordine acturi sumus, ubi prius propriè dict venti definitionem attulerimus Est itaque Ventus propriè dictus, halitus vaporosus & flatulentus ex terra marive tum Solis extra, tum intus vi Subterranei ignis virtute extractus, qui calore rarefactus vel frigore condensatus transversali motu subinde etiam recto motu terram mariaque exagitat in naturae bonum institutus.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
