# Mundus subterraneus 193.1-4

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus, 193.1 to 193.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/193.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/mundus-subterraneus/193.1

Dixi primò Halitum Flatulentum, ad exclu dendam eorum opinionem, qui ventum sim plicem aëris motum putant, & ad excluden dam definitionem, qui simplicem exhalatio nem calidam & siccam, excluso omni humido, venti materiam esse dicunt. Dixi Flatulentum, quia in flatu ejus essentia consistit, si enim halitus flatulentis spiritibus non constarent, aërem tam potenti motione concitare non possent. Dixi ex terra marive tum Solis extra, tum intus vi subterranei ignis extractus; Sol enim exterius humidum in vapores attenuas nubium ventorumque materiam; ignis Subterraneus per occultas terrae fibras halitus emittit salnitrosos, qui in externam superficiem evecti, & à Sole rarefacti, ingentium commotionum aëris causa, sunt; Ignis itaque Subterranei est, halitus vapidosque fumos subministrare, Solis est, eos extrinsecos in ventorum attenuare materiam; siquidem hi dilatati vicini efficiunt protrusio nem aëris, & hinc continuata impetuosi aëViris propagatur transversalis commotio des itaque, in hac definitione quadruplex causarum genus contineri: Causam efficien tem, ignem partim internum, partim exter num, Solarem videlicet; Materialem halitum vaporosum & flatulentum; formalem transversalem halitus motum; finalem bonum naturae, de quo infra. Atque ex hujus halitus differenti constitutione, maxima quoque ventorum multitud & diversitas nascitur, quorum alii à plaga di cuntur Boreales; alii Meridiani sive Austra les; alii Occidui, alii Ortivi; alii denique in termedii, adeò ut quot in Horizontis limbo gradus numeramus, tot venti constitui possint, & tales dicuntur respectu loci plagaeque, ex qua evolvuntur: Et quamvis unus & idem halitus, aliis Borealis, Australis aliis, Ortivus Occiduusque sit, proprietatibus tamen qualitatibusque differentibus imbuitur is dum fluit, ratione locorum per quae transit, ut posteà ostendetur Mira Naturae pericyclosis seu Circulatio. Si sensu visus ad ortus ventorum pertingere quis posset, is haud dubiè sine difficultate eorum causas deprehenderet; cum verò eorum substantia haud secus ac aëris omnem oculorum obtutum fugiat, invisibilis prorsus & ἀόρατος, ita difficilè quoque eorum causae nobis innotescunt, & non nisi per analogiam quandam ad eorum veras rationes cognoscendas nobis viam demonstrant; Et si quis ad analogiae leges mentis oculum recta defixerit, is haud dubiè, idem quod in elementaris aquae motu, id & in ventorum concitatione BOOg ventorum tione fieri comperies.

---

Athanasius Kircher, Mundus subterraneus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mundus_subterraneus.
