Latin
PARS I. De Arte Chymiurgica
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 2
Unproofread scanNot analysed yet
MUNDI SUBTERRANEI LIBER OCTAVUS, LAPIDOSA TELLURIS SUBSTANTIA, De Ossibus, Cornubusque fossilibus, item de Subterraneis animalibus, Hominibus, Daemonibus. PRAEFATIO. ORaemissis expositisque fundamentis Terrestrium corporum, restat, ut lapidosam substantiam, quam Geocosmus in innensis uteri sui receptaculis, sub innumerabili lapidum, saxorum, gemmarumque differentia continet, aequo passu prosequamur. Geocosmus, uti in tertio Libro docuimus, lapidosa substantiâ constat, &non secus ac humani corporis caeterorumque animalium fabrica ossibus, ad firmiorem totius molis consistentiam praeditus est; Quemadmodum enim haec medullâ suâ constant, ossium concavis, non secus ac inter arterias venasque sanguis, ne deflueret, conclusa, ut hoc pacto, cum omnibus humoribus totius corporis communicet; nervis &cartilagini bus, nec non venis &arteriis vestita fuit, ex quibus continuo attractu per abditos canaliculos nutriretur: pari quoque pacto terrenus Orbis ossatura sua constans, sine qua Natura meritò in rerum productionibus irrito labore negotiaretur: haec enim uti fistulosa substantia constat &innumeris quà venis, quà nervis &cartilaginibus, ad partes partibus aptè connectendas à natura instructa fuit, ita per occultas fibras intra sese veluti nutrimentum quoddam, quicquid in terreno corpore humoris, pinguedinis &glutinis latet, ad totius conservationem fabricae, potenti quodam à natura ipsi indito magnetismo attrahit; atque hinc lapideum &variis alluvionum subterrestrium detritionibus diminutum, ex humido, quae dispersa sunt, iterum colligit, &in sui restaurationem, attractu convertit; quod verò salinum &minerale aut metallicum olet, id intra fibras lapidosae substantiae attractum in metallicorum corporum seminarium cedit; Hae verò mistae lapidoso succo, illam lapidum sive communium, sive pretiosorum varietatem efficiunt, quam hoc in Libro describemus; quòd ut quàm optimè fiat, à divisione ratiocinii nostri ducemus exordia. Schematismus Lapidum resolutorius. Chelidonius, Palumbellarum lapis Alectorius. (Piscibus à Lap Carpionum, Tuberonum, Percae.